- IRESIONE
- IRESIONEGraece Εἰρεσιώνη, quid sit, exponit Scholiast. ad illud Stat. Theb. l. 12. v. 492.—— Supplicis arbor olivae.Cum ait, per quam pax petitur supplicando. Et in secundo diximushanc ab Atheniensibus ἐιρησιώνην dici, a Graecis autem reliquis ἰκετηρίαν. Supplici autem oliva, non quod ipsa sit supplex, sed quod omnes qui rogans, hac suppliciter utantur. Uti verba eius emendavit L. Caelius Rhodig. Antiqq. Lact. l. 12. c. 19. sequutus Ioh. Bapt. Pium Annotat. Post. c. 75. Vide quoque iac. Nicol. Loensem Miscell. l. 4. c. 10. et seupra. in voce Eiresine, item infra in voce Osanna, ut et Pancaprum, ac ubi de Satinone, et Tabernaculorum festo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.